Vulgate(i)
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo