Obadiah 1:13-21

Vulgate(i) 13 neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius et non emitteris adversum exercitum eius in die vastitatis illius 14 neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos eius in die tribulationis 15 quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum 16 quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes iugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint 17 et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant 18 et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiae domus Esau quia Dominus locutus est 19 et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae et Beniamin possidebit Galaad 20 et transmigratio exercitus huius filiorum Israhel omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quae in Bosforo est possidebit civitates austri 21 et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau et erit Domino regnum