Numbers 5:6-8

Vulgate(i) 6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint 7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint 8 sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia