Numbers 3:33-36

Vulgate(i) 33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti 35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur 36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent