Numbers 3:2-10

Vulgate(i) 2 et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar 3 haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur 4 mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo 5 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6 adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent 7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii 8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius 9 dabisque dono Levitas 10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur