Numbers 36:2-11

Vulgate(i) 2 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri 3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur 4 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat 5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est 6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus 7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua 8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis 9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant 10 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum 11 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui