Numbers 28:11-15

Vulgate(i) 11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos 12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes 13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino 14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt 15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis