Numbers 16:29-33

Vulgate(i) 29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus 30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum 31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum 32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis