Numbers 15:4-12

Vulgate(i) 4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos 6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin 7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino 8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas 9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino 11 sic facietis 12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos