Numbers 15:22-29

Vulgate(i) 22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen 23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra 24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato 25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo 26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam 27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo 28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi 29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes