Numbers 14:6-9

Vulgate(i) 6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere