Vulgate(i)
1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum