Malachi 3:2-4

Vulgate(i) 2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia 4 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui