Vulgate(i)
22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae
23 quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi
24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra
25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus
26 postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini
27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me
28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra
29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum
30 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea
31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum
32 disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint
33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae