Leviticus 24:5-9

Vulgate(i) 5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas 6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo