Leviticus 15:1-33

Vulgate(i) 1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit 3 et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor 4 omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit 5 si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 6 si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 7 qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 8 si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 9 sagma super quo sederit inmundum erit 10 et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 11 omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 12 vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua 13 si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus 14 die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti 15 qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui 16 vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum 17 vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum 18 mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum 19 mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur 20 omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum 21 et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur 22 qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 23 omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum 24 si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur 25 mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo 26 omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit 27 quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 28 si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae 29 et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii 30 qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius 31 docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos 32 ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu 33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea