Judges 1:27-35

Vulgate(i) 27 Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis 28 postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit 29 Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo 30 Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius 31 Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob 32 habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum 33 Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii 34 artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent 35 habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius