Job 1:9-12

Vulgate(i) 9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum 10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi 12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini