Jeremiah 7:4-15

Vulgate(i) 4 nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est 5 quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius 6 advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis 7 habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum 8 ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis 9 furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis 10 et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas 11 ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus 12 ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel 13 et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis 14 faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo 15 et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim