Jeremiah 52:13-23

Vulgate(i) 13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit 14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae 15 de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae 16 de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas 17 columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem 18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt 19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae 20 columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum 21 de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat 22 et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata 23 nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur