Jeremiah 37:15-21

Vulgate(i) 15 quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem 16 itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis 17 mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis 18 et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris 19 ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc 20 nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi 21 praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris