Jeremiah 30:12-15

Vulgate(i) 12 quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua 13 non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi 14 omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua 15 quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi