Vulgate(i)
2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri