James 2:3-5

Vulgate(i) 3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum 4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum 5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se