Isaiah 24:1-23

Vulgate(i) 1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius 2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet 3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc 4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae 5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum 6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci 7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde 8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae 9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam 10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte 11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae 12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas 13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia 14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari 15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel 16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt 17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae 18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae 19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat 21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram 22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur 23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus