Hosea 2:21-23

Vulgate(i) 21 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram 22 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel 23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu