Hebrews 9:1-9

Vulgate(i) 1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare 2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta 3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum 4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti 5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula 6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia 8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum 9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem