Hebrews 12:5-8

Vulgate(i) 5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris 6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit 7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater 8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis