Hebrews 12:18-29

Vulgate(i) 18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam 19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum 20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur 21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus 22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae 23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum 24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel 25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur 26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum 27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia 28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia 29 etenim Deus noster ignis consumens est