Genesis 9:9-17

Vulgate(i) 9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae 11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem 16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram 17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram