Genesis 41:33-39

Vulgate(i) 33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia 37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius 38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit 39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero