Genesis 40:12-19

Vulgate(i) 12 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt 13 post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras 14 tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere 15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum 16 videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum 17 et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo 18 respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt 19 post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas