Genesis 20:10-18

Vulgate(i) 10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres 11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam 12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem 13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim 14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam 15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita 16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam 17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt 18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham