Genesis 20:1-7

Vulgate(i) 1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris 2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam 3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum 4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies 5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc 6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam 7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt