Vulgate(i)
20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
23 et factum est vespere et mane dies quintus
24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra