Genesis 18:17-33

Vulgate(i) 17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum 18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae 19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum 20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis 21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam 22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino 23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio 24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo 25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium 26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos 27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis 28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque 29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta 30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta 31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti 32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem 33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum