Galatians 2:3-6

Vulgate(i) 3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi 4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent 5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos 6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt