Ezekiel 8:11-17

Vulgate(i) 11 et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulae de ture consurgebat 12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram 13 et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes maiores quas isti faciunt 14 et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem 15 et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes maiores his 16 et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis 17 et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas