Vulgate(i)
1 et factus est sermo Domini ad me dicens
2 fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et prophetabis ad eos
3 et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra
4 et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra
5 et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras
6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra
7 et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus
8 et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis