Ezekiel 22:1-12

Vulgate(i) 1 et factum est verbum Domini ad me dicens 2 et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum 3 et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur 4 in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris 5 quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu 6 ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem 7 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te 8 sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis 9 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui 10 verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te 11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te 12 munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus