Ezekiel 18:21-22

Vulgate(i) 21 si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur 22 omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet