Vulgate(i)
1 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi
2 dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
3 dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes
4 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
5 et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi
6 plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis
7 propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius
8 gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus
9 et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia
10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus
11 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos