Exodus 9:3-7

Vulgate(i) 3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis 4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel 5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra 6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit 7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum