Exodus 4:14-16

Vulgate(i) 14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde 15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis 16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent