Vulgate(i)
4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant
8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem
13 facies et uncinos ex auro
14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis