Exodus 25:11-30

Vulgate(i) 11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum 12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero 13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro 14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis 15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis 16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi 17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel 23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper