Exodus 13:6-10

Vulgate(i) 6 septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini 7 azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis 8 narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto 9 et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto 10 custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies