Esther 7:7-8

Vulgate(i) 7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum 8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius