Ephesians 6:11-20

Vulgate(i) 11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui