Deuteronomy 4:12-13

Vulgate(i) 12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis 13 et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis